Editorial
Le net nous offre l'opportunité de pouvoir nous exprimer plus ou moins librement - du moins pour le moment - et ainsi de pouvoir faire passer des idées peu communes et de façon simple grace aux fameux blogs. Profitons donc de ce nouveau média, nous qui sommes d'ordinaire censurés. Nous avons, contrairement à beaucoup, des choses à dire.
Voici donc le blog d'un Européen et Français " de souche " comme disent nos amis de la bien-pensance, fier de ce qu'il est et conscient de la catastrophe vers laquelle nos peuples courrent depuis des siècles ...
Gloriosissimam civitatem Dei sive in hoc temporum cursu, cum inter impios peregrinatur ex fide vivens 1, sive in illa stabilitate sedis aeternae, quam nunc exspectat per patientiam 2, quoadusque iustitia convertatur in iudicium 3, deinceps adeptura per excellentiam victoria ultima et pace perfecta, hoc opere instituto 4 et mea ad te promissione debito defendere adversus eos, qui conditori eius deos suos praeferunt, fili carissime Marcelline, suscepi, magnum opus et arduum, sed Deus adiutor noster est 5. Nam scio quibus viribus opus sit, ut persuadeatur superbis quanta sit virtus humilitatis, qua fit ut omnia terrena cacumina temporali mobilitate nutantia, non humano usurpata fastu, sed divina gratia donata celsitudo transcendat. Rex enim et conditor civitatis huius, de qua loqui instituimus, in Scriptura populi sui sententiam divinae legis aperuit, qua dictum est: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam 6. Hoc vero, quod Dei est, superbae quoque animae spiritus inflatus affectat amatque sibi in laudibus dici:
Parcere subiectis et debellare superbos 7.
Unde etiam de terrena civitate, quae cum dominari adpetit, etsi populi serviant, ipsa ei dominandi libido dominatur, non est praetereundum silentio quidquid dicere suscepti huius operis ratio postulat si facultas datur.